- CORONIS
- I.CORONISDea fuit, quae in Sicyone colebatur, cuius tamen simulacrum peculiare templum nullum habuit, sed, cum sacrificii tempus accessit, id in Palladis sacraria transferebant, honoreque prosequebantur.II.CORONISnota quam Veteres in fine librorum suorum subiungere solebant: Hanc lineam brevem ab inferiore parte flexam fuisse, annotavit Cael. Rhodig. l. 15. c. 20. Alii Romanis priscis in usu positum dicunt, ut non minus frontispici librorum, quam finom, crescente Lunae imagine signarent. Unde lux adagio, ἀπὸ τῆς αρχῆς μέχρι τῆς Κορωνίδος, a principio ad Coronidem. Schrevelius in Martialem, l. 10. Epigr. 1. v. 1.Si nimius videor serâque coronide longusEsse liber: legito pauca, libellus ero.Ait: Coronide, i. e. fine, signô absoluti operis in calce libri positô, hâc figurâ V. vel 7. alae scilicet cornicis: transtatione ab aedificio, cuius iamabsoluti fastigio apponitur cornix. Vide plura apud Cael. Rhodig. loc. cit. Hanc notam quidam eandem faciunt cum illa, quae Cornu Latinis dicitur; cuiusque meminit Ovid. l. 1. Trist. El. 1. v. 8.Candida nec nigrâ cornua fronte geras.Sed aliud quiddam hoc esse notant Eruditi, per Cornua superiorem et inferiorem chartae partem, frontem vero ipsam paginam intelligentes. Scribebant enim antiqui in altera tantum paginarum facie, perpetuô ductu ad exetemum usque folium: in quo firmitudinis gratiâ cylindrum seu bacillum teretem cedrinum seu eburneum agglutinabant, pro modo latitudinis membranae praecise, eundemque nominabant Umbilicum, quod, sicut umbilicus in medio ventre, sic ille librô iam circum volutô medius esset. Huius bacilli capita superne et inferne eminentia, argentô, aurô aut ebore, ornatus causâ praemuniebant, quae Cornua dicebantur. Postea paginas instar spirae convolutas complicabant, unde Voluminis nomen a volvendo. Pont. in Martial. Vide et Paul. Manutium in Ep. famil. 7. l. 3. Pierium, Hieroglyph. l. 34. Thom. Godwyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 1. c. 2. Sed et Κορωνὶς per excellentiam Graecis corona dicta est, e violis plexa, Etymol. in hac voce, vide et infra Viola.III.CORONISquae et Arsinoe, Phlegyae, vel, ut alu tradunt, Leucippi filia; quae, cum formâ esset non ineleganti, Apollini placuit, a quo et vitiata et gravida facta est. Verum cum postea Ischidi cuidam Thesalo, mutuô eius amore capita, sui copiam faceret, a Corvo, cui ob nuntium candor pennarum in atrorem transiit, deprehensus est, ex quo cum Apollo amicae perfidiam cognovisset, telis eam confodit, puerumque (qui postea Aesculapius dictus est) ex utero eius exemptum Chironi Centauro tradidit educandum. Alia, Coronaei, Phocidis Regis filia, vim Neptuni fugiens, in cornicem a Minerva transmutata, garrulitate suâ paulo post, gratiâ excidit. Ovid. Met. l. 2. fab. 7. 8. et 9.Pulchrior in totâ vam Larissaea CoronisNon fuit Aemoniâ. -----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.